
O Tempora! O Mores!
By M.E.Thrall, 1949
Would anyone care to offer a translation? Please contact us if you may be able to assist.
Tune: Men of Harlech
Lyrics
`Virgines Girtonianae,
Vos, audite, vos, insanae
`Discite quam veteranae
Castae fuerint.
Tunc virtus pristina
Bona disciplina.
Hae exempla documenta
Omnibus erant prope divina.
Hae seclusae tunc vivebant,
Hortos saeptos habitabant,
Sanctitatem conservabant,
O beatae sint!
Chorus:
Quam degeneratae sumus!
Viri esse nunc volumus,
Togam virilem malumus.
Heu! Girtoniae!
Viros raro hae videbant,
Amoris artem nesciebant,
Num Ovidium legebant?
Castae fuerunt,
Nulla nicotina;
Nulla mutatina
Rediebat, et sciebat
Quaequ’esse nefas gustare vina.
Cum in oppidum venerant
Comites cum eis erant
Paedagogae, quae non errant.
Purae fuerunt.
Chorus:
etc.
Ubi nunc sunt, O puellae,
Pudicitae tutelae,
Castitatis custodelae?
Quid facitis nunc?
Illae, bene unctae
Tempus terunt cunctae,
Ludunt diem, saltant noctem,
Tripoda agunt paene defunctae.
Viros ubique videmus
Et “vivamus et amemus”
Semper ubique audimus,
Deliratis nunc.
Chorus:
etc.